

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 3: Versus 4
In Hebron ubi regnavit,etc. Quid per regnum David in Hebron vel in Jerusalem accipiatur, librum Regum exponendo perstrinximus. Scriptum est in sequentibus: Omne tempus quo regnavit David quadraginta annis; regnavit in Hebron septem annis, in Jerusalem tribus et triginta, unde quaeritur cur non in summa quadraginta anni et sex menses numerentur; Hebraei autem dicunt quia David Absalonem filium suum fugerit sex mensibus, eosque merito a summo regni ejus exclusos. Dicunt etiam quod sex mensibus in Hebron infirmitate corporis laboraverit, et ideo in regno non recte computari. Extunc enim dicunt eum regnavisse in Hebron, ex quo victis Amalecitis de spoliis eorum misit senioribus Juda, his scilicet qui erant Hebron et aliis.